3320. Etiam ostensum est, quod unusquisque sensus corporis, habeat suam respirationem, imo suum respirationis locum, nam cum respiratio voluntaria, quae in vigilia viget secundum statum vigiliae, cessat, tunc adest solum respiratio naturalis, ita quantum ex hoc sensu, aut alio, vigilat seu viget, cum intersum spiritibus, [tantum] ita respiratio voluntaria [est], quae a Domino Solo disponitur, ut tunc respirationis voluntarium tantum et tale adsit, quantum contribuit ad sensus istius quantitatem et qualitatem, quod percipere experientia quoque datum erat; praeterea eadem ex satis multa experientia habere mihi datum est prius, antequam loquerer cum spiritibus, quod respiratio {1} corresponderet cum cogitatione, sicut dum in infantia vellem tenere spiritum ex professo, cum orarent mane aut vespere, tum cum respirationis vices vellem ut concordarent cum cordis, et sic quod tunc inciperet fere intellectus quasi evanescere; tum postea, cum scriberem in imaginatione, quod observassem (3321.) me tenere {2} respirationem, quasi tacita esset; de qua re postea datum est cogitare, de qua passim, ut reor, inter ea, quae de pulmone {a}: et quidem quid relapsus respirationis, et quid attractus, tum quid naturale ejus, et quid voluntarium, quod naturale noctu regat, et voluntarium mixtum interdiu; tum quod in utero non respiratio, sed ut primum sensus operari debent, et musculi, quod respiratio: dictum etiam spiritibus, quod dispositionem respirationis nesciant, nec curent homines scire, quae diversissima est, cum agit, quomodo operatur in musculos, intenditur, remittitur, determinatur, tum in singulis loquelae, quae arcanissima homini sunt, etiam ideo, quia vix ullus attendit seu reflectit super ea, ne quidem sciens quod detur respiratio naturalis, et voluntaria, quod mixta varie in vigilia secundum intensiones et qualitates sensationum et actuum corporis; inde sequitur quod respiratio interna sit, dum homini datur loqui cum spiritibus, quae a Solo Domino regitur, angelis quoque nescientibus. @1 ms. respiraratio$ @2 imperfectum in ms.$ @a vide auctoris Regnum Animale 385-410$