3346. De incolis Veneris
Visum mihi quales spiritus Veneris, qui ab hac parte, etiam descripti, quod essent ferini, quod delectarentur rapinis, et edere ex rapinis aliorum, jucunditas eorum ex rapinis, mihi communicata, quae magna erat--tales quod fuerint prius aliis in locis, dictum est--sicut incolarum terrae Canaanis, tum Davidis, ut eorum qui postquam Zicklag combusserint, et depraedati omnia, laetarentur ex corde [I Sam. XXX: 14-16]; ita quod certis temporibus exirent reges, et praedarentur, sic laetarentur ex rapinis; ita solitum antiquitus in multis aliis regionibus; quare ii non jucundiorem vitam habent, quam cum ex spoliis aliorum possint edere, bibere, et laetari: ex suis non item, nisi sint spolia. Inde Davidis crudelitas.