Spiritual Experiences (Buss) n. 3348

Previous Number Next Number See English 

3348. De quodam inter sapientissimos mundi, quid ejus idea de gaudio coelesti

Erat quidam multae dignitatis in vita corporis, et inter sapientissimos mundi, in altera vita quoque sic aestimatus, ut nullus ei noceret, quia zelo in vita sua pro doctrina fidei multo actus; usque tamen {1} qualem ideam de statu felicium in altera vita habuerit ostensum, nempe quod coeleste gaudium consisteret in lumine gloriae, sicut lumen cum radii solares {2} aurei apparent, in quo lumine (quod vocabat harlighetssken {a}) putabat coeleste gaudium consistere, et quod in tale si {3} veniret, quod sic in coelum; quare etiam datum ei est tale lumen, et is in medio tali lumine, tunc ita delectatus, sicut etiam dixit, quod in coelo esset, ita qualem ideam de gaudio coelesti, et de coelo habeant sapientissimi in hoc mundo, cum varietate multiplici, constare potuit: ita nesciunt plane et prorsus quid felicitas ex amore mutuo, tametsi {4} felicitas ista iis repraesentatur in amore erra prolem, et jucunditate inde, quae tamen quia est corporea apud nostrae telluris incolas, et sic externa, nusquam comparari potest felicitati coelesti. 1748, 26 Sept. Dictum ei postea, annon deducere aliquantum potuerit, quale gaudium coeleste, solum ex amore conjugiale, quem {5} vocavit, et alii vocant coelum in terris, cum tam sapiens ita, ut potuerit inde, quod coelum assimiletur conjugio, et Ecclesia vocatur sponsa et uxor, et quod conjugia sint repraesentativa, et inde Lex a Domino, quod uxor una esset. 1748, 26 Sept. @1 ms. tam sic ut alibi contractum$ @2 ms. solarares$ @3 ms. tali si$ @4 ms. mutuo; tametsi$ @5 ms. quod$ @a = gloriae fulgor (vox suecica)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church