Spiritual Experiences (Buss) n. 3364

Previous Number Next Number See English 

3364. Cum inciperent in me operari lapsus sum in somnum, et sic per cupiditates, quibus non restitissem in vigilia, operati sunt in me, et habui somnum gravem, nec nunc describere possum qualis esset, et in qua gravitate {1} consisteret, nam cupiditates eorum tales sunt, ut describi nequeant, solum quod tandem me aggressi necare per afflatum, tunc in somnio percipiebam, quod aggrederentur me suffocare, et perceptus tunc quasi dirus incubus, afflatu solum, ut reor phantasiarum communi, ita erat sicut supra me incubus, ut laborarem similiter, sed usque laborando [percepi], quod Dominus erat Qui ita operatus, ut me circumverterem in alterum latus, ita evigilatus. @1 ms. gravitas$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church