Spiritual Experiences (Buss) n. 3370

Previous Number Next Number See English 

3370. Cum a somno dulci evigilatus, tunc {1} videbam corpora humana quasi natantia in mari, quaedam etiam repentia, sicut mortua, usque humana, postea quoque pendula, exanima, de quibus insinuatum quod tales ante diluvium perirent {2} ita, et fierent mortui spiritus, alii dicentes quod mortui essent, et sic perirent, alii quod sic essent per saecula, et sic devastati, [quodque] cum periissent ea quae tam dira, cum reliquiis reviviscerent, quae temperarentur cum iis malis, cum quibus vivere possent, et formarentur indoles, devastatis per mortem phantasiarum pessimis et cupiditatum pessimis, sicut [formantur] quaedam species iridum per repraesentationes, inde nunc insinuatur, quod iris facta signum quod non periret humanum genus, quia reviviscere possunt, et reliquiae eorum paucae ita temperari {3} cum malis eorum proximis et apud quosdam etiam cum malis proxime affinibus, ut usque viverent ut spiritus, sic vita eorum phantasiarum et cupiditatum periret, et remaneret talis, nam nihil perire potest, nisi per talem mortem. @1 J.F.I. Tafel tum$ @2 ms. perirerent$ @3 ms. temporari$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church