3378. Observandum, quod antequam venirent spiritus isti antediluviani ad me, quod primum mihi visus infans pulcher vestitus veste candida: qui {1} significabat, ut mihi nunc insinuatur, antiquissimam Ecclesiam; dein in quadam janua aperta visus est puer in veste viridi, non scio quid significet, num ejusdem temporis seu antiquissimae Ecclesiae tales; mox visae binae ancillae in albo quoad caput, quae significant affectiones talium, cum puer viridis, scientifica et intellectualia: quare tunc temporis nempe antiquissimae Ecclesiae, erant partim tales ideae rationales seu fides eorum scientifica, ut viridis, sed ut puer, at vero talium affectiones erant sicut ancillarum, quoad caput candidae, ita inverse, ac penes nos, penes nos sunt scientifica bona, sed affectiones malae. @1 J.F.I. Tafel quae$