Spiritual Experiences (Buss) n. 3381

Previous Number Next Number See English 

3381. Cum evigilatus cogitabam de somnio, et tunc incipiebam loqui cum iis qui somnia introducebant, qui erant supra me paulo antrorsum, qui loquebantur, dicentes quod somnia introducerent, sed percepi, quod per eos, a spiritibus angelicis, qui circa eam regionem, ubi apparent paradisi, utque mihi ostenderent, etiam mihi vigili ostendebant plura, quae aliis introducebant, nempe spiritibus qui dormiebant, cum quibus dein loquutus, et agnoverunt; vidi tunc ea quae introducebant, quae erant tam delitiosa, cum varietate, tam amaenitates inexpressibiles, quam etiam homines, infantes, ita decoratos, ut nusquam describi possint, praeter principio aliquod animalculum ignotum, quod dissipatum instar radiorum nigrescentium [qui] mirabiliter circumfundebant oculum sinistrum, paeter alia quae non memini. Erat spirituum inducentium somnia quidam sonus sonorus, sicut e longinquo foret cantuum {1} desinentium obscure in sonum sonoro tali similem. Etiam dicebant, quod possent somnum inducere, quandocunque vellent; quod ut reor, etiam fecerunt. @1 J.F.I. Tafel cantatum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church