3394. Loquutus mecum dein et erat in eodem loco, quo prius, et miratus quod nunc alius, nesciens quod subierit talls contorsiones, modo miratus quod alius, sic dicens, quod mutatus, quia nunc in consortio spirituum interiorum, sed usque ostensum, quod reducibilis in statum pristinum; in statu isto primae inaugurationis in angelicum, datum ei, ut cum motione interiore laudaret Dominum, et gratias ageret, aliquam etiam ejus motionem sentire dabatur, quia adhuc renisus est, ex ejus in vita cupidine gloriae, quae talis fuit, ut excederet cupidines aliorum fere omnium. Talis fuit fere, sed usque minus, sicut suo tempore Romani, sed Romani erant fortiores eo. Sed ostensum quod Romanorum fortitudo {1} erat vesana. Ita nactus hanc reformationem sicut in somno, eo nesciente, estque prima reformatio. @1 ms. fortide (cf. indicem ad Romani)$