3399. Quod inauguratio in gyros, sit in respirationes
Cum praeadamitae, et praeadamitis similes, inaugurabantur in gyros celeriores, tandem mihi apperceptos tanquam continuos, cum prius essent summe discreti [3392], percipere datum est, quod tales inaugurationes se habeant, ut in respirationes, nam data respiratione in homine vivunt sensus et perceptiones, tum actiones, et cum interior respiratio, quod vivant sensus et perceptiones interiores, quod mihi per vivam experientiam ostensum, nam in gyros quoque interiores agebar, quae erant respirationes {1}, ita inauguratio prima est modo in respirationes, quibus datis dein introducitur spiritus in perceptiones interiores, et sic porro; nam, ut ostensum [3323], ideae sunt respirationum momenta et varietates; ut a voluntatis operatione in musculos per pulmonicas applicationes constat, de quibus prius [3035]. 1748, 28 Sept. @1 J.F.I. Tafel respirationis$