3402. Is non loqui voluit, sed cum cogitarem, et putarem quod cum eo loquerer, tunc habebat tales phantasias ut nihil usquam cogitaret de iis, quae ego cogitabam, ut mihi dictum, tum quoque contra meam sententiam, aaperceptum, sed cum cogitabam et loquebar, tunc is excitabat omnes homines seu spiritus, quos notos habui, nam in idea meae cogitationis non erant {1}, sed modo in idea eorum, qui ideis meis quasi erant {2} adjuncti, non proxime sed remote, verbo, excitabat personas seu spiritus, qui ex ideis meis essent longinqui, seu remoti, nam unaquaevis idea hominis habet secum non solum loca, sed etiam personas, sicut nempe personae iis fuerunt adjuncti; tunc itaque cum cogitarem, ne hilum percipiebat ab idea mea, sed ejus phantasiae idea erat procul, et quidem in personis, ut dictum, quas ita excitabat, (3403.) quod mirum et aliis incredibile, quod ita fieri potest; exinde concludi potest, quod spiritus sint, qui talia ex ideis allorum possunt excitare, quae nusquam novit cogitans, sicut confirmatum mihi est ab iis prius, qui excrementa videbant, cum non attenderem [2843], et quod alii spiritus sint, qui {3} excitant ex quacunque idea talia quae iis et eorum naturae conformia sunt, quod prius saepe observatum, quare spiritus dantur, qui omnia quaecunque sunt in idea hominis, excitant, quidam proxima, quidam remotiora, quidam remotissima, quidam etiam consequentia; hic talis erat, ut solum homines mihi notos et sic ex idea fluentes, et remotos excitaret: non autem proximos hoc est eos, quos ego cogitabam. @1 ms. erat$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. erat$ @3 sic J.F.I. Tafel; ms. quae$