Spiritual Experiences (Buss) n. 3405

Previous Number Next Number See English 

3405. Quod personas excitaret per phantasias suas [constat], nam quicquid in idea erat de personis, colligebat, et tenebat intuitionem in iis, ita veniebat in ideis spirituum, quas penetrabat, quare etiam personae seu {1} spiritus non potuerunt resistere, sed ideas eorum excitabat, et sic intrabat in eorum ideas, et ad se, ut apparuit, attraxit, et sic collegit, ut dictum: audivi quoque personas aliquas, qui conquesti sunt, et visi tunc non in suo loco ut prius, sed in loco inter eum et me; imo etiam excitabat, ut mihi visum, totam Gehennam, quae audita sub sinistra mea aure prope, sic ut Gehenna esset prope sinistram aurem, et audiebam eorum stridentes gyros; ita per phantasias suas pervertebat sphaeras, ut non audirentur amplius in suo loco; quare si tales inciperent dominari, perverteretur situs hominis maximi, quoad mundum spirituum: cum agebant in corpus meum, actio eorum erat in medium brachium sinistrum, seu in cubitum ejus, quod ostensum. @1 ms. se$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church