Spiritual Experiences (Buss) n. 3421

Previous Number Next Number See English 

3421. Quod docti qui phantasias ceperint, nihil aliud videant, quam quae confirmant

Cum spiritibus de doctis loquutus, quod spiritus [apud tales] plura confirmantia eorum quae ceperunt ex amore sui [et] {1} mundi, et assumserunt pro principiis, inveniant, quam apud alios, nam quicquid philosophicum et scientificum apud homines est, id vertunt in confirmantia, caetera non vident, vel si ab aliis excitantur, eo flectunt; similiter praedicatores ea quae sunt in Verbo Domini, non vident ea quae repugnant, sed modo ea in sensu literali, quae favent: quare quo doctior in scientiis, et doctior in Verbo, eo solent esse insaniores: inde forte venit, quod sacerdotes quasi illico mutent animum, cum sacerdotes fiunt, et immisericordiores reliquis fiunt, praeter alia; se habent ea, sicut spirituum ideae, qui vident modo spurca, quae longinqua [2850-53], qui concludunt solum ex iis, quae vident {a}. 1748, 2 Oct. @1 sic J.F.I. Tafel$ @a h.e. se habent ea [apud tales doctos] qui concludunt solum ex iis quae vident, sicut ideae spirituum qui vident modo spurca quae longinqua$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church