3425. De muribus
Mures sunt ii, qui sicut mures, ea quae sunt veritates, terunt, sicut mures frumenta. Mures montani sunt in summo gradu, qui sunt instructiores, et ex dolo ea quae sunt interiora adhuc [terunt]. Tales sunt spiritus, qui in summo gradu sunt mures, ut continue insistant, et cum dolo pervertant omnia quae nascentia sunt, tam vera quam bona. In via.