Spiritual Experiences (Buss) n. 3439

Previous Number Next Number See English 

3439. Perductus dein est ad eum, seu ad eos, cujus subjectum erat, qui putant solam fidem absque operibus legis salvare, sic ad eos, qui in contraria persuasione sunt, ut viderem quomodo se habent sphaerae istae, cum concurrunt, uterque in vita fassi se Lutheranos, sed is qui putabat solam dem absque bonis operibus salvare, incipiebat ab alterius persuasionis sphaera primum quoad caput mutari, quod apparuit obscure candidum, sed inconspicuus fieri, et conquestus quod non resistere posset, forte etiam sibi visus inverti, tunc recedere videbatur, et locus ejus visus sicut lumen igneum, seu ut prius h-rlighets skenet [cf. 2053, 3348] .


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church