344. De Mahumede
Erat repraesentatum quasi distinctum coelum, ubi cultores Mahumedis essent, sed ibi erant solum spiritus, non autem angeli, spiritus isti, cum audirent quid in hoc coelo diceretur, petierunt, ut etiam ascenderent, ac loquerentur, qui dum venirent {1}, tam scite et prudenter, tum etiam cum solertia amaena loquuti sunt, ut spiritus coeli Christianorum pudore afficerentur, tunc etiam aperta est communicatio, ut simul loqui possent, ac interrogati de Mahumede, ac respondebant quod agnoverint Mahumedem, aliter non scientes, sed quod solum adorare vellent Unum Deum creatorem coeli et terrae; tunc etiam Mahumed cum coeli istius motu quasi undulante, quia multi erant, iis respondebat, quod nihil ex se posset, ne quidem loqui, sed quod perciperet, quod nihil potentiae ex se haberet, et modo esset unicus, quod testatus est coram spiritibus, ita sublatus est inde, et adoravit Supremum Deum, nimirum Deum Messiam. 1747, 14 Dec. @1 ms. venerent$