3443. Subjectum, de quo prius, sublatus in coelum, ut perciperet aliquam jucunditatem, quae mecum communicata; sed dicebat, "cui usui talis jucunditas?" putabam quod solum in usibus sicut angeli poneret felicitatem; tum delatus inter eos, qui volebant quod totum coelum nihil, absque restrictione, esset, tunc percipiebam eum habere suam felicitatem; ita non in aliquo usu, de quo loqui dabatur, quod amor mutuus et praelatus sibi, sit angelicum, et quod tunc detur felicitas (sive nunc vel tunc ea dixi) a Domino; et quod omnes suis usibus dicati sint, quidam conjugiis ut delectentur, quidam ut infantum amore, quidam ut in tentationibus adjuvent miseros, quidam ut resuscitent mortuos, et introducant, et sic porro. 1748, 2 Oct.