Spiritual Experiences (Buss) n. 3457

Previous Number Next Number See English 

3457. Perceptum idea spirituali, quod malis nihil vitae insit Erant supra caput, ii, qui clandestino dolo agunt, nam tunc modo agunt, cum iis non nocet, ut solent qui clandestine agunt, ii remissi aliquantisper, illico ex natura sua agebant, quare quaesivi eos, an aliquid vitae iis insit, nam idea spirituali mihi perceptum, quod agerent sicut tendo, quantum remittitur, tantum agit, cum differentia, quod spiritus tales sint formae recipiendi vitam, sic agere putant sicut vivi, idea quoque spirituali perceptum quod sint nullius vitae ex se, quod ut nigrum quoddam mortuum apparebat; ii respondebant, quod non scirent, quia similiter perceperunt, se agere comparative sicut tendo, qui remittitur, ita ii ex forma sua, in quam vita Domini influit, quae quantum diminuitur seu aufertur, tendunt in dolosa et prava. 1748, 3 Oct.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church