3459. De spiritibus animalibus et fibris Loquutus cum spiritibus [de spiritibus] animalibus et aderat vel aderant qui in vita talia quoque scivisse videbatur, quod nempe docti mundi paucissimi putent aliquem spiritum animalem dari, sed fibras esse vacuas, sicut la sicca, cum tamen cuivis constare potest, quod nusquam talis fibra possit operari absque suo fluido intus, sicut patiens non absque agente, et perceptum quod hoc impossibile, ita omnis operationis vitalis expertes forent fibrae, sicut vas absque sanguine: modo si succum aliquem expressum vident, aut liquorem penetrantem per instrumenta, tunc credunt, quia sensuale fit: cum tamen nihil vitae obsequiosum dari potest, nisi sit intus agens, et extus reagens; hoc non loquutum omne, sed usque cum spiritibus cogitatum, ut fit cum scribo. 1748, 3 Oct. Tum quamdiu disputant num detur spiritus animalis in fibris, quod fieri potest adhuc per millia annorum, nusquam ne quidem ad atrium cognitionum venire possunt, sed e longinquo stant, ne quidem atrium vident, quia in plerisque modo ab eruditissimis disputatur num sit.