Spiritual Experiences (Buss) n. 3464

Previous Number Next Number See English 

3464. Postea remissus in consortium talium, qualis is, et tunc influebat respiratio inde, ut scirem quales essent, tunc respiratio erat separata a pectorali, et erat abdominis circa umbilicum, nec ulterius se inde extendebat, quod significat vitam separatam a bono et vero. Tum ostensae mihi quaedam species respirationum, de quibus multa satis quoque loquutus, nempe quod externa cum respiratione solita, quae est mundi spirituum communis, tum interna cum insensibili externa; quae satis bona; tum interna absque externa quae melior, tum etiam insensibilis, paene nulla mihi percepta, quae angelica, haec in genere; sed plura ejus genera sunt, et indefinitae species, quoad regiones in corpore, determinationes inde; de quibus dignante Domino, alibi. Ita respirare assuefactus primum sum in infantia cum matutinae et vespertinae preces precatae, tum aliquoties postea, cum explorarem pulmonum et cordis concordantias, imprimis cum ex mente scriberem ea quae publicata sunt, per plures annos, tunc observabam passim, quod tacita respiratio esset, vix sensibilis, de qua postea cogitare datum, tum scribere, ita per plures annos ab infantia introductus sum in tales respirationes, maxime per intensas speculationes, in quibus respiratio quiescit, aliter non intensa speculatio veri datur: tum postea, cum apertum esset coelum, ut loquerer cum spiritibus, ita prorsus ut nihil respirarem intus, per spatia horulae, modo tantum aeris attractum, ut inde cogitare possem; ita a Domino introductus sum in interiores respirationes. Forte etiam in somnis, observavi quoque semel iterumque quod cum laberer in somnum, respiratio mihi fere adempta sit, sic ut evigilarer, et attraherem spiritum: praeter cum nihil tale observo, et scribo, et cogito, quod sistatur respiratio, praeter quod reflectam, quod toties factum reor, ut vices innumerae sint; tunc nec varietates, quia absque reflexione, potueram [observare] ; hoc nunc, quod unusquisque status, tum quod unaquaevis sphaera, sic unaquaevis societas, maxime interiores, in me habeant convenientem respiationem, cui applicor, absque reflexione; qua media spiritibus et angelis interesse quoque datur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church