Spiritual Experiences (Buss) n. 347
347.
Quod Mahumedanorum infantes solum immediate in coelum veniant, at pueri et puellae non ita
Quum incidit scrupulus de infantibus Mahumedanorum {1}, annon etiam pueri et puellae eorum intra aliquot
annos, quoque auferentur ad coelum Dei Messia, dictum mihi est, quod infantes eorum attolluntur, at vero pueri ac puellae secundum educationem, capacitatem, indolem intra 10, pauciores pluresque
annos, non illico elevantur in coelum, sed inter spiritus eorum transferuntur, et sic sensim perficiuntur et attolluntur; quod etiam audivi dictum, [est,] quod nescirent, quo abirent multi ex iis,
quos cognoverunt prius; causam etiam percepi, quod non pueri ac puellae possint tam cito attolli, quin {2} statim imbuuntur paganismo. 1747, 15 Dec. @1 ms. Mahumeedorum$ @2 J.F.I. Tafel quia$
This page is part of
© 2000-2001 The Academy of the New Church