Spiritual Experiences (Buss) n. 3470

Previous Number Next Number See English 

3470. De spiritu, quod sit extensum Loquutus cum iis, qui in vita corporis crediderunt, quod spiritus non sit extensus, et qui alte, ex tali principio, phantasias irradicarunt, ut nihil admittere, ne quidem ullam vocem, quae involveret extensum; hoc cum nossem, quod tali cogitatione irradicata fuerit, quaesivi eum, quid nunc sentiat de anima seu spiritu, num sit extensum, vel non, revocando in animum, quod videat, audiat, olfactum habeat, appetitum, tum tactum, sic ut prorsus putet se in corpore, et tactu manifesto, praeter cupiditates, quibus ut homo in corpore praeditus, et (nunc) quod etiam simili cogitatione: is fassus quod ita in vita opinatus, quod anima seu spiritus non foret extensum, proinde quod nihil usquam admittere potuisset, ne ullam vocem, quae involveret extensum, tenebatur parumper in idea, in qua fuit, cum ita cogitavit in mundo, tunc dixit, quod spiritus sit cogitatio sed ei respondebam, sicut in mundo cum vixit, an visus possit existere absque organo visus seu oculo, visus in se non est extensus, sed oculus seu organum visus est extensum, tum etiam objecta visus sunt extensa, sed non visus abstracte ab organo et objectis: similiter cogitatio, quae est visus internus; quaerebam itaque an possit concipere cogitationem seu visum istum internum, absque organicis seu substantia organica, sicut non concipi potest visus absque organo visus; adjiciendo quod cogitatio in se spectata absque substantia organica, sicut visus, de ea non praedicari potest extensio, sed an dabilis sit visus internus seu cogitatio absque organo, a quo, aut per quod; tunc agnoscens [erat] quod in vita corporis phantasia ista laboraverit, quod putaverit spiritum esse modo cogitationem, non autem organicum, sed nunc ma-


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church