3476. De iis qui insaniunt ex eo, quod [ratiocinantur] quid fecisse Dominum ab aeterno ante mundi creationem, et inde deducunt ortum etiam Domini Qui corporei sunt, ut cumprimis in hac tellure, non ratiocinari possunt, quamdiu corporei sunt, quam a corporeis et materialibus; proinde a finitissimis et extimis, sicut quidam a voluptatibus corporis de felicitate coelesti, a sensualibus corporis de omni spirituali, tales cum quoque ratiocinantur, quidam eorum cadunt etiam in ratiocinationem a finitissimis, nempe a tempore et spatio, ad concludendum a tempore de aeterno, et a spatio de infinito, non scientes quod in altera [vita] nulla sit temporis notio, nec spatii, nam qui vixerunt millia annorum non sciunt [quam] quod vixerint minutum, et qui fuerunt longissime a me, ut in Indiis, etiam in aliis telluribus, ad quarum distantiam, distantiae nostrae telluris evanescunt, usque momento sistuntur praesentes, quare notio temporis et spatii spiritibus non datur, solum iis qui corporei sunt, et [aliis] dum in corporeis sunt, sed usque iis non datur reflexio talium, et absque reflexione, nulla notio talium, sicut constare potest ab homine in corpore, cum non reflectit super talia, et corporea, quod tunc nec in eorum notione est. Haec scripta in praesentia angelorum ita per angelos.