3498. De Hollandis imprimis, qui aliorum bona astutia et dolose quasi surripiunt Quidam supra caput, inconspicuus aderat, quod adesset solum ex foetore dentium, etiam excrementitio percipiebam, et postea per nares ex odore adusti cornu seu ossis, quia inconspicuus putabam quod esset quidam talis, sed dictum mihi, quod ex Hollandis esset: tunc veniebat magna eorum turba inferius superius versus a tergo, sicut nimbus, quos percipiebam quod ex talibus essent, qui sursum supra caput detecti, inconspicui erant, putabam quod tam subtiles essent, et sic spiritualiter mali, sed dictum quod ubi sphaera spiritualis, ibi inconspicui sint, sed in sphaera naturali quod conspicui sibimet mutuo, nam qui ita naturales sunt, ut nihil cogitent de spiritualibus, nec credant infernum et coelum dari, nec spiritus, ita sunt naturales inconspicui.