Spiritual Experiences (Buss) n. 350

Previous Number Next Number See English 

350. Quod omnia et singula ad lucem demonstrari possunt {1} in coelo @1 ms. potest$

Mirabile forte obvenit, quod dicatur [quod] {1} plura quae spiritualia ac coelestia sunt, demonstrari possint sicut in meridie, seu sicut in luce, animabus quae circum me sunt hodie, nunc dicunt, quod videant indolem hominis, et similia, tum quantum possideat a bono et malo, a falso et vero, prorsus sicut in luce, intra subjectum, tum etiam qualis fuit, et qualis est, in vario statu, hoc quia non potest non mirabile unicuivis {2} obvenire, id annotare volui. @1 sic J.F.I. Tafel$ @2 ms. unuicuivis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church