Spiritual Experiences (Buss) n. 352

Previous Number Next Number See English 

352. Quod animae post mortem putent pro certo, quod in corpore vivant

Ex pluri experientia edoctus sum, quod animae mortuorum pro certo quasi putent, quod in corpore sint et in mundo, sic ut aegre se persuaderi patiantur, quod in altera vita sint. Si iis interrogatur ubinam sint, num insistant terrae aut solo, num habeant vestes sicut in mundo et similia, respondent illico, quod non aliter putent, sed mox cum in id reflectunt, appercipiunt, quod in altera vita sint, quidam {1} tunc dolent, quidam autem non, secundum eorum vitam et fidem in corpore. 1747, die 15 Dec. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. quidem$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church