Spiritual Experiences (Buss) n. 3522

Previous Number Next Number See English 

3522. Missi sunt in vitam, quod fit in altera vita, et incredibile est, quod videatur ita posse fieri, nempe vita eorum apparuit instar lucis candentis, sicut vita ejus, de quo prius [3430-31], qui dicebat se nihil esse, estque vita absque amore, horum in naturalibus, quod nullum amorem habeant erga proximum, illius quod non agnosceret fidem, nec vocem amoris [3432, 3444], ita est vita absque amore quae per lucem talem candentem repraesentata est; in eam lucem missi, sic apparet, cum mittuntur in vitam negotiationum suarum, seu in cogitationum statum in quo fuerunt, cum omnia iis succederent: perceptum circa sinistram partem capitis frigus, quod erat frigus istius vitae; sed ii dicebant quod non sentirent frigus, quia erant in delitiis suis, et earum affectione, dicentes quod in suomet coelo essent, inde eorum calor communicatus mecum, afficiebat sinistram partem frontis tum genam sinistram: sed datum est mihi scire, quod vita eorum vertatur in gelu, et splendidum eorum vitae in miserias, sic omnia in contrarium, nam prius non affici possunt spiritualibus, minus coelestibus. 1748, 10 Oct.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church