3525. De angelis tutantibus, et spiritibus ducentibus hominem Instructus sum, quod penes unumquemvis hominem duo angelici spiritus sint, ad caput ejus, per quos Dominus tutatur hominem, quorum munus est, et moderari et regere spiritus malos qui alluunt, praeter alia quae ad hominis verum et bonum spectant: ii, ut reor, fuere, de quibus mox supra actum [3524]; et praeterea sunt spiritus, qui putant se esse hominem, unus, duo, tres, qui sunt subjecta mundi spirituum, in quos conatus aliorum influunt, qui spiritus mutantur secundum status hominis communes mutatos, et qui reguntur ab angelicis spiritibus, quos ii prorsus ignorant. Angelici spiritus, absque reflexione non sciunt aliter quam quod sint homo, sed interior homo, agunt in ejus interioribus cogitationum, quae ad hominis cogitationem non ita veniunt; at data iis reflexione, sciunt quod spiritus angelici: de eorum mutatione, num alii per vices subeant, non ita instructus sum; quare se similiter res habet ac sicut [apud] Jovis incolas, quando spiritus castigatores veniunt, tunc duo angeli ad caput sunt: similiter quoque circa mortuos resuscitandos, ubi duo angeli [1097]. 1748, 10 Oct.