Spiritual Experiences (Buss) n. 3534

Previous Number Next Number See English 

3534. De quibusdam callidissimis Antrorsum superius paulo ante sinistrum oculum sunt conglobati tales, qui in obscuro agunt insidiose, et insidiosius aliis, de quibus hoc solum pro tempore ab experientia memorare licet, quod emittant passim eos qui insidiantur, quos ut subjecta inspirant, per quos ita insidiose agunt, ut vix insidiosius, simulant personas alias, praeter dolos adhuc mihi ignotos, insidiantur imprimis contra amorem conjugialem, proinde contra interiora et intimiora, ita contra spiritualia et coelestia: subjecta eorum excurrunt ad distantiam, et cum insidias suas peregerint, redeunt, et nuntiant, sed subjecta sua ad me [non] audent sicut alii mittere, et tenere. 1748, 11 Oct.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church