3547. Quod infantes, tametsi adolescunt in coelo, usque quod vitiosi sint, et impuri, et nihil nisi malum Quorundam spirituum perversa opinio erat, quod infantes qui adoleverunt in coelo, puri essent, quia iis non actualitas sicut adultis in terra, sed erat quidam infans mortuus, qui adolevit in coelo, is quia aliter cogitavit, et forte quod nesciret se malum habere, remissus erat inter spiritus, sicut alii, et loquutus cum spiritibus de iis, quod ex malo haereditario sint quasi compositi, sic ut nihil nisi malum, et quidem cum diversitate secundum malum haereditario a parentibus successive acceptum, quod continuo ebullit, et quia malum cupiditatum, continuo falsa suggerit, quare nec ii in aeternum possunt perfici, seu correspondentia absoluta nusquam dari queat, quia mali radix continuo propullulat, inde quoque mala pleraque actualia in vita corporis, quae excitantur a malis haereditariis, quorum diversitates dari secundum mala actualia parentum successive constat, inde familiarum mala dignoscuntur a familiarum aliarum malis; quare nusquam infantibus implantari potest bonum, quia malum et bonum simul esse nequeunt, sed omne bonum eorum est Domini. 1748, 12 Oct.