Spiritual Experiences (Buss) n. 355

Previous Number Next Number See English 

355. De forma spirituum

Spiritus non aliud percipiunt quam quod humana figura [praediti] sint, ita quod corpore, cum cute, ossibus, sanguine, cum tamen iis ostensum, quod ea quae nullius usus sint, retinere nequeant, ut quod crines habeant, quod pedes, quibus insisterent, quod plura, unde sequeretur etiam quod viscera, sicut ventrem {1}, intestina, vesicam {2}, et similia {3}, quibus tamen non opus habent, haec cum audiunt, quidem percipiunt quod non opus habeant, sed usque quod figuram retineant, si non internam, usque externam, et quidem retinent pudorem nuditatis e mundo, quod {4} ideo vestibus putent se indui, nam turpe putant nudos apparere; verum qualis forma sit, propria, quidem ignoratur, sed usque ab organis minimis cerebri, ubi principia formae corporis sunt, aliquantum concludi potest, quod formae sint non iis absimiles, sed quod usque in similem humanae queant restitui, quoties in id per cogitationes dirigunt mentem. 1747, die 15 Dec. @1 ms. venter$ @2 ms. vesica$ @3 sic J.F.I. Tafel; ms. similis$ @4 h.e. sic ut$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church