Spiritual Experiences (Buss) n. 3603

Previous Number Next Number See English 

3603. De fide Sunt qui in altera vita [tales], sicut percepi diu apud me, quod solum fidem salvare dicant, nec sciunt quid fides, putant esse solum intuitionem quandam in Dominum, aliter non capiunt, sic est indeterminatum quid et universale, quod nihil significat, quare nec ulla ejus idea potest sic haberi; at quod fides [habenda] significat cognitiones universales, et veritates fidei, sic involvit illa quae credenda, de quibus alibi videas [c.f. 1871-75, 3527] , absque illis fides nulla est, sed cognitiones fidei sunt fides, quia iis fides habenda seu credendum; ita ideae fiunt determinatae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church