Spiritual Experiences (Buss) n. 361

Previous Number Next Number See English 

361. Quod quotidie supplicandum de regno coelesti et sic quid "quotidie"

Per "quotidie" in oratione Dominica intelligitur omne momentum, quod experientia confirmari potest, et sic intelligi, nempe quod quibus felicitas aeterna ostensa est, ii putant, quod illico translati sint in coelum, sic qui a tentationibus venerunt, quod sic aeterni haeredes Regni forent, qui laborarunt in vinea, et putarunt sic deberi iis aeternam salutem, quam sibi inde attribuunt, cum tamen contrarium ostensum est, nempe quod iterum in discrimina conjecti sint, in tentationes, in pericula pro damnatione, et similia: inde concludi potest, quod "quotidie" significet omne momentum in successivis, at vero in eorum simultaneis, vertitur id in continuam glorificationem Dei Messiae, sic ut momenta sint continua, absque discrimine, inde [iis] perceptio et felicitates, et eorum quod jugiter id accipiant a Deo Messia. 1747, die 17 Dec.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church