Spiritual Experiences (Buss) n. 3611

Previous Number Next Number See English 

3611. Quales qui ratiocinantur Qui ratiocinantur, sunt qui dubitant et qui negant; apperceptum, quod ii sint leves, huc illuc duci se patientes, in visione nocturna demivigili, repraesentati sic, et quasi faeminae quae exteras regiones vagantur, de quibus creditur quod leves sint; tum quod adulterae seu facile pellici se ad adulteria patiuntur, super quod conquesti, sed iis dictum quod tales sint, si non actualiter adulteria fecerint, aut scortati sint, usque faciles, ad occasiones datas, et externis vinculis non retinentibus: assimilati prius crustis ostreae [cf. 2947], in quibus nihil intus, sic crustacei; at ostrea mollis et pinguis quae intus significat ea naturalia, quibus confirmantur bene spiritualia et coelestia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church