Spiritual Experiences (Buss) n. 3620

Previous Number Next Number See English 

3620. Quantum cupiditatis quidam ex pugnis capiunt Pueri pugnis dimicantes cum viderem, percepi jucunditatem maximam a quibusdam spiritibus influentem, ex quibus constare potest, quantum amant odia unius contra alios, nam quales sunt spiritus, illico datur mihi certis modis percipere, et quod influat ex iis, quod non aliis percipere datur, qui sua esse putant omnia, nec a spiritibus excitari.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church