3629. De flammeo ante oculos Inopinato occidit flammeum ingens ante oculum meum, quem ita perstrinxit, ut non describi possit, erat tale flammeum, ut perstringeret non modo oculum sed etiam interiorem visum, quod manifeste nunc percipio; nam in admirationem veni illico unde tale flammeum; mox quoque visum obscurum quoddam, obscurum ut nubes obscura, sed in quo terrenum: percepi, quod hoc a Domino, per coelum, ut constaret quanta sapientia angelorum, pro intelligentia spirituum inferiorum, quae se habent, sicut intensum hoc seu coeleste flammeum ad obscurum istud: quare differentia est talis, ut solum differentia describi nequeat: ita se [habent] omnia et singula coeli angelici, non solum sapientia, sed singula sapientiae, tum loquela, ut et felicitas, praeter reliqua: quod prius aliquoties perceptum per angelorum interiorum influxum in me, quem non sentire potui, nisi per frigidiusculum [2570] .