3631. Quod interiorum spirituum loquela non mecum absque subjectis communicari potuit Varie ostensum, quod spirituum interiorum loquela et cogitatio ad me pervenire non posset, absque subjectis, nam loquutum mecum per subjecta, et sine subjectis; cum sine subjectis, erat species undulationis ad aures meas alluentis, ita plurium loquentium, sed ne hilum intellectum, quid dicerent, cum tamen mihi dictum, quod ii in manifesta loquela et cogitatione, quantum apud eos, distincta fuissent, nec quidem eorum erat communis perceptio, nam attendebam, num esset communium influxus; sed intermediis subjectis illico perceptum et auditum, quid loquerentur et cogitarent.