Spiritual Experiences (Buss) n. 3635

Previous Number Next Number See English 

3635. Quod objecta visus et auditus sint variationes vasorum Quia vita Domini influit in coelum, et in mundum spirituum, sic in cogitationes hominis, et usque apparet, quod objecta visus et auditus influant in cogitationes, ita externa - ut scirem primum quomodo se haberent, et quod fallacia esset, quod externa influant in cogitationes, datum mihi percipere, quod objecta visus, proinde auditus nihil aliud efficiant, quam quod vasa interiora, quae sunt cogitationis inferioris, varie disponant, et qualia sunt vasa, taliter recipiuntur ideae spirituum quae influunt, nam vasa recipiunt influxus secundum suas formas, proinde sicut disponuntur ab objectis, imo quandoque ita ut ideae in contrarium vertantur; inde venit, quod [iis] qui in communi idea sunt, omnia particularia se inapplicent, et sic trahant a communi idea, et videntur particularia illuc ducere: sicut ex innumeris constare potest. Utque hoc constaret, etiam spiritus mecum loquutus est, ut apperciperem id quoque melius, quod tunc datum obscure appercipere, sed quia fallacia sensus regnat ex eo quod objecta influant in cogitationes, non potui manifestius adhuc percipere, quam sicut dictum: percipio quod spiritus qui in fallacia ista sunt, in ea persistant. 1748, 21 Oct.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church