Spiritual Experiences (Buss) n. 3637

Previous Number Next Number See English 

3637. Quod homo percipere possit ex semet, qualis mundus spirituum Si homo reflectit solum in communia suae cogitationis, nec ita ideas ex corporeis sibi formaverat, intelligere posset, qualis mundus spirituum; quod nempe loquela vocum detur, ad quam homo loquens et audiens non attendit, sed ad sensum vocum; in hac sphaera est homo ejus interior, est sensus vocum, qui quod constet ex solis ideis, scire potest, nam loquens nihil attendit ad voces, sed solum ad sensum vocum, voces sic fluunt spontanee, hic sensus vocum constat ex ideis, absque ideis nullus dabilis est sensus, in hac loquela sunt spiritus inferiores inter semet, et tunc non sciunt aliter quam quod per voces loquantur, cum tamen per ideas, talis itaque fit homo cum spiritus, et talis tunc ejus loquela: cum homo cogitat, nescit ipse num per voces loquelae, cum tamen per ideas, sicut quisque, si reflectit scire potest; ideae fluunt postea sponte in quamcunque loquelam, quam callet; quare cogitatio ista est ex ideis, quae in loquelam vocum istius hominis, apud quem sunt, aut cum quo loquuntur, cadunt, quare


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church