Spiritual Experiences (Buss) n. 364

Previous Number Next Number See English 

364. Quod non modo sint fallaciae sensus, sed etiam phantasiae ac imaginationes, quae inter animas et spiritus regnant, inde apparens actualitas

Mirificum est, quod animae ac spiritus sensum prorsus ut in corpore habeant, tactum sicut in corpore, sicut si tangunt vestes, similiter quoad concupiscentias, et appetitus, calores, frigora, imo sudores, quae ita actuales sunt, ut sunt in corpore, cum tamen non aliter possunt appellari ac phantasiae, sed quia sensus est realis qualis in corpore, sunt quasi reales; iis similia inducuntur per directionem imaginativam, quod perpluribus constare potest.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church