366. Quinam cor et pulmones formant in Regno Dei Messiae
Prius dictum est [270, 279], quod Regnum Coeleste sit instar unius hominis, quia correspondent singula Soli Homini, Deo Messiae, quod autem cor attinet, hoc quasi formatur aut correspondet iis qui in intimis sunt, tum etiam Pulmones; eorum enim fluxio ita dicta similis est, et eorum cogitatio similis; unio conjugialis repraesentatur per pulmones, per reciprocationem mirabilem, hoc in me repraesentatum est per angelos tota nocte et simul in vigiliis ad similitudinem fluentis, ut apparet, in corde, et sic formantis {1} cor; et postea, ad vigiliam circa pulmones, dum observatum quod ii suam haberent spiratum {2}, et ego meam, et unio inter utramque per mutuam correspondentiam. 1747, die 19 Dec. @1 ms. formans$ @2 feminine dictum; J.F.I. Tafel spiritum substituit$