3662. Qualem respirationem et inde jucunditatem secum habeat persuasio pontificum, quod dii sint, et quod ex spiritu sancto omnia loqui se putent, mihi ostensum et communicatum, ita cum in consistorio sedent, et omnia quae dicunt, sicut divinum putant: erat pontifex is apud me, in tali statu, in quo cum sederet in consistorio, et divinum esse quicquid loquitur, putans, sentita respiratio intra pectus libera cum jucunditate, et lenta, sic regularis, quae respiratio secum habet, quod sit in statu tali, nam lenta est, regularis, sic alta, expandit ad summum pectus cum libertate, cum amaenitate ex persuasione quod Divinum quod profert; et cum aliquid contradicitur, ut et cum aliquid ab alio prodit, quod approbandum, quia non a semet, tunc in abdomine sentit aliquid se volvens et repens, quod etiam mecum communicatum; et cum putat esse Divinum, cum sententiam aliquam pronuntiat, [hoc] percipit quoque ex quadam respiratione magis tacita, et quasi consentiente; quod tales essent pontifices in consistorio, etiam ab iis confirmatum, sunt sub sinistro pede, et communicata ea cum iis, qui illico fassi, quod tales sint, agnoscentes sic quod dum pontifices, tales fuerint.