3682. De velo David, quia sceleratus, et subjectum sceleratorum, cujus scelera non opus est memorare, nam nihil nisi quam adulteria et crudelitates animo habet, intendit, et absque conscientia machinatur, is quod fuerit dolosorum, qui supra caput, subjectum, constabat, quia per eum apertius quam prius scelesta sua inceperunt moliri, ex causa, ut in Davidem rediret culpa; quare David involutus velo, et demissus versus inferiora, sed per persuasiones, et phantasias ei, a diabolica turba in alto, infusas, per horulae tempus reluctatus, et quidem cum tali pertinacia, ut vix describi potest, phantasiae ei jugiter infusae sunt, quas is cum persuasione sua recipit, et sic se cum velo, cum diminutione veli, sine velo, conjecit in omnes plagas, nunc infra, nunc in media via, nunc superius antrorsum, nunc supra caput prope, nunc post caput, quod modo erat phantasia cum persuasione contumaci, nam tales reluctationes in velo et cum velo significant talia.