3685. De societatibus in altera vita, et amore Visi sunt spiritus circum me, ut aliquoties, tanquam non in aliqua societate, sed libere quasi fluentes, quod est ex phantasia eorum, qui putant spiritus tales, quod sicut invisibilis atmosphaera, et quod sic fluitent in universo, eorum persuasio mecum communicata, quae talis erat, ut putarent nullam societatem esse, sed spiritus sic fluentes inconspicui esse in universo;