3688. De iis qui se pro spiritu sancto prae aliis venditant Dolosi qui supra caput, et dolosissimi qui adhuc superius, de quibus prius quod ii essent qui regerent pontifices [3647, 3663], manifestati nunc quales sunt, et quidem per Davidem, quem ut subjectum habuerunt, seque per eum manifestarunt, quia in persuasione quod non ii sed David esset, ita ii non in culpa; tunc Davidem ut subjectum suum habebant, de quo dicebant, quod tractare possent eum sicut canem, et quidem talem ut prorsus ageret secundum eorum cogitata et voluntatem; cum absque tali subjecto, in occulto agunt, nec nisi data occasione, seu timentes; nunc manifestati, quod etiam iis dictum aliquoties, et nunc quoque dicitur, quod scelestissimi prae omnibus aliis, et tametsi non in cognito agere volunt, usque dum tale subjectum arripiunt in quem conjicere culpam possent, quod prae aliis scelestissimi, prae aliis adulteri, tum quoque crudeles.