3693. De Veritate* Perceptum quod Dominus, Qui amor, inde misericordia, influat in coelum, sic in mundum spirituum, in quo quia amor coelestis vertitur in contrarium, nempe in cupiditates, quod pereat ordo coelestis, in quo tamen qui est, in omni veritate fidei confirmatur ex amore; sed quia nullus amor coelestis, sed ille versus in cupiditates, quod veritates fidei sint, quae separatae ab amore, instruent, et reducent, quod tamen est inversus ordo; proinde non amplius sunt vincula interna quae regunt, sed vincula externa, per quae regendus homo: vincula externa sunt ea quae sunt societatis civilis, interiora vincula, quae a cognitione veritatum fidei, sunt quoque exteriora, sic ea vincula sunt, quae cum persuadent, conscientiam hominis constituent; at vera conscientia est, quae est ab amore coelesti, proinde a Domino; vincula illa interiora quae sunt exteriora, a persuasione cognitionum fidei, oriunda, quomodo in altera vita se habeant, nondum scire datum. 1748, 25 Oct.* * supra titulum hunc apparet paragraphus non numerata et inabsoluta lineis transversalibus deleta cum eodem titulo: De Veritate. Perceptum, quod talis sit ordo, ut homo ab amore sciat veritates fidei, non autem ut a veritatibus perducatur ad amorem coelestem; tum quod Dominus influat ab amore per coelum, et quod pereat hoc