3697. De adulteriis Dictum iis qui [in] alto, quia etiam adulteri interiores sunt, quod hoc unicum demonstret, quod adulteria sint diabolica, cum conjugia sint propagationis sobolis causa, sic societatum terrestrium, inde coelestium, quod Divinum est, quod agnoverunt, quare quicquid destruit aut pervertit conjugia, et destruit propagationem, id diabolicum est. 1748, 25 Oct.