3699. De sirenibus, et magiis Sirenes sunt in mundo, qui vixerunt genio, unice in mundo, et in sui amore captarunt voluptates, et quia inescati iis, et in societate civili prae aliis aestimari voluerunt, unicam vitam in decoro posuerunt, ita ex actualitate et habitu inde contraxerunt id, ut extrinsecus [tales] appareant, tum ut se insinuare potuerint societatibus per mille modos decori, tum simulatione honesti, ut et pii, si hoc se offert, modo ut in societates se insinuent, et ibi dein praedominentur, similibus artibus, sic ut vita eorum sit vita simulationum: ita honesti quoque apparent extrinsecus, tam ex decoro, quam ex simulatione; et similiter ac alii frequentant ritus Ecclesiae: sed usque sunt absque conscientia honesti, boni, et veri, sibi solum intrinsecus studentes, cum extrinsecus simulant aliis, et quia absque conscientia, seu interiori homine agente, etiam ad flagitia faciliores quam alii, adulteria pro nihilo aestimant, in quorum vita tantum vivunt, quantum occultari aliis possit, ut coram mundo et societatibus etiam honestis apparere possint; quare cum adulteria pro nihilo aestimant, sequitur quod caeteros quoque amores.