Spiritual Experiences (Buss) n. 3714

Previous Number Next Number See English 

3714. Per alterum diem adhuc Sirenes apud me, et me magna molestia affecerunt, sed quales sunt, constabat exinde, quod relictae sibi in obscenissima ferebantur, quibus obscenius vix quicquam, ut audivi; et quidem inter se; exinde sciri potest, quod nullum vinculum internum sit, quod coercet, nulla conscientia seu agnitio, minus persuasio alicujus veri et boni, sed quod interiora sint prorsus soluta, non vincta, solum vincula externa, ut decori et apparentis honesti propter fines continent eas, et forte magis quam alios; sed interiora earum sunt talia, sic dissoluta, absque vinculis, ut dum modo vincula externa removeantur, ut dum inter se licentiose faciunt, tunc absque horrore quodam, absque pudore, absque legis ullius interioris constrictione, in facinorosissima, scelestissima et obscenissima ferantur. Tales etiam sunt cogitationes earum, nam quisque nosse potest, num lex conscientiae quaedam constringat, ex eo, quod non velit cogitare hoc aut illud quia malum, quia facinus, quia obscoenum, sic ut dum cogitatio talis incidit, vel timeat, vel pudeat, vel horrescat, vel inde aliter detineatur; haec sunt vincula interna in quibus tenetur homo, at sirenes nullis vinculis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church