3724. Quod hominis ideae materiales sint vasa idearum angelicarum In platea loquutus cum spiritibus, quod Providentia Domini in ultimis tam confusa et sparsa appareat, sicut materialia collata diverse ad palatium magnum, quae calculata ab architecto, acquisita, et sic in cumulos conjecta diversos, quae dein formantur et aptantur ad palatium, et quod nemo usque ex cumulis videre quicquam potest quod tale palatium (praeter architectum) , at quod usque singula numerata sunt, et singula talia ut aptari possent.