3726. Sed incidit objectio, quod excitentur mala a spiritibus malis, et ab angelis impediantur, sic quod initia sint apud spiritus, et quasi influant in coelum, ubi coercentur; sed responsum cum perceptione, quod omne bonum Domini, per coelum influens in mundum spirituum vertatur in malum, et sic quod malum sit quod fluit ab ideis angelicis, hoc malum est, apud spiritus, per quod excitant mala apud hominem; et sic quod redeat in coelum, non sequitur, [sed] cum Dominus influat per coelum et inde malum [sistatur], quod etiam influat in coelum seu in angelos, ad compescendum malum, nam quia in unum etiam in alterum;, quod verum est constat ab angelis apud hominem, qui compescunt et temperant mala spirituum, qui fatentur quod Dominus compescat, tametsi videatur iis tanquam ii essent; quare etiam tale aequilibrium in mundo spirituum a Domino tenetur, et talis ordo, ut cuicunque malo suum quasi responsum, seu impedimentum sit, et si malum supraponderaret, et sic praevaleret, quod disponeretur mundus spirituum illico ita, ut sit aequilibratio, et sit responsio. 1748, 26 Oct.